TUBINGA vulgo TUBINGEN Germanis

TUBINGA vulgo TUBINGEN Germanis
TUBINGA, vulgo TUBINGEN Germanis
Tubingue Gallis, urbs lepida et culta Sueviae, 4. milliar German. a Stutgatdia in Meridiem, 12. ab Ulma in Occasum. Hîc A. C. 213. Antoninus Caracalla Imperator palatium habuit, et forum, ludos item et spectacula Germanorum causâ exhibuit. Fuit olim sub Comitibus propriis, qui dicti sunt comites Palatini Tubingae, sed A. C. 1343. a Goezzone et Wilhelmo fratribus vendita est Ulrico Comiti Wirtenberg. cum castro omnibusque ad eam pertinentibus. A. C. 1477. ornata fuit Academiâ, ab Eberhardo Comite, quam auxit christophorus, Dux Wirtembergicus, in infantia olim cum sorore Anna, in arce Tubingensi a foederis Suevici sociis obsessus. Hic leges disciplinae astrictas esse voluti; et illustri stipendio, in quo antea 70. studiosi alebantur, alios adhuc alumnos 90. adiecit. Eius postea silius Ludovicus congnomine Pius ibidem loci Collegium illustre, primo A. C. 1589. Lapide positô erexit, et ipse initiavit, A. C. 1592. quae impensae ad 60000. aureorum excreverunt, vide Middendorp. de Acad. Bertium, rerum Germ. l. 3. c. 2. etc. Professorum Tubingensium Vitas scripsit Erhardus Cellisu. Familiam veterum Comitum quod artiner, in ea iam circa A. C. 1000. memoria Adelberti Comitis Palatini Tubingae, floruit. Accessit deinde Brigantina et Pfullendorfia hereditas: Lineaeque fuêre plures sed parum diuturnae. Coeterum, postquam Gothfridus et Wilhelmus fratres Tubingam Wirtenbergicis vendidêre, rebus accisis splendori familiae non parum decessit, quem in dynastia Liechteneck utcumque tuebautur. Tandem ultimus marium Conradus Wilhelmus exstinctus, ianuam clausit, ex Anastasia Comite Leiningensi, non nisi siliâ telictâ, Elisabethâ Bernardinâ, quae nata A. C. 1634. nupsit Carolo Comiti Salmensi et neoburg. ad Aenum. Vide seriem Maiorum eius, a Conrado Comite Tubingae Dn. in Liechteneck, Georgii defuncti A. C. 1507. patre, usque ad haec tempora, apud Phil. Iac. Spener. Theatrô Nobil. Europ. Part. l. p. 88. et plura hanc in rem, apud eundem, Arte Herald. Tom. II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”